PLENIBERBES

PLENIBERBES
PLENIBERBES
Graecis πληρογένειοι et ὁλογένειοι (ut maliberbes in Gloss. veter. κακογένειοι) dicti sunt, qui plenam alerent barbam. Plenâ autem barbâ esse dicitur, qui ad plenum barbatus est, qualem Graeci ἁδροπώγωνα vocant, ut prima illis barba dicitur ὁ πρωτογενειάζων. Meminit plenae barbae Ael. Spartian. in Hadriano Caes. c. 10. ubi nullum eum Tribunum, nisi plenâ barbâ fecisse, memorat. Per quae verba non tantum annos spectâsse Hadrianum in Tribunis deligendis, sed etiam famae integritatem, putant nonnulli. Inter quos Casaubonus, in faciendo Tribuno, inquit, duo praecipus spectabat Hadrianus, aetatis maturitatem et famae integritatem. Ad utrumque potest referri, quod hîc de plena barba dicitur. Nam et impudici adolescentes studiosissime sum psilothris, tum volsellis, depilabantur ———— Sed et staturae rationem habuisse Hadrianum, narrat Dositheus. Salmasio vero, ut ad aetatem solum haec plena barba referatur, placet: ut eos tantum Tribunos fecisse Hadrianum exsist imemus, qui id
aetatis essent, quae plena barba mentum operire consuevit: idque aperte indicat Valerianus in quadam sua Epistola, apud Vopiscum, quâ excusat se, quod contra Hadriani constitutionem Tribunum imberbem fecerit. Non tamen praecise Hadrianum in Tribunis faciendis semper plenam barbam exegisse, si eius aetatis essent et prudentiae, quae Tribunatui par esse posset, colligitur ex seqq. Aut eius aetatis quae prudentiâ et annis Tribunatus robur impleret. Nisi forte haec ita intelligenda sint, ut dicatur Hadrianus neminem Tribunum fecisse, iuniorem pleniberbe et multis hunc honorem commisisse aevi maturis et prudentiâ firmatis. Vide Salmas. ad loc. Sed Hadriani hanc Legem non diu obtinuisse, ex Valeriani Augusti ad Mulv. Gallicanum Epist. cit. patet. Contra Pleniberbes, h. e. eos, qui barbam alerent, aversabantur olim Antiochenses et Syri, ut docet vet. Iuliani Misopogon. Hinc cum Verus barbam prope barbarice solitus esset dmittere, et ab Hadriano omnes fere Romani Imperatores pleniberbes essent; qui tamen molliores erant inter illos, ii in gratiam Antiochensium barbam posuêre. Dio de Catacallo, Ε᾿ν Α᾿ντιοχείᾳ ἐτρύφα ὥςτε καὶ τὸ γένειον πάνυ ψιλίζεςθαι. Similiter Heliogabalus, ut idem scribit, ἐψιλίζετο ἅςτε καὶ ἐκ τούτου γυναικίζειν. Quibus tamen contrarius Macrinus, cum severitatis famam affectaret alterque Marcus haberi vellet, in oculis Antiochensium γένειον ἤςκει, uti legimus apud Herodianum, l. 5. c. 2. etc. Plura vide supra, ubi de Barba.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • BARBA Plena — apud Ael. Spartian. in Hadriano. c. 10. Nec Tribunum nisi plenâ barbâ facreret: i. e. iam ad plenum perductâ, cuiusmodi barbâ instructum Graeci ἁδροπώγωνα vocant, ut primâ barbâ dicitur esse ὁ πρωτογενειάζων. Lucillius. Iamque parectato chlamydes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARBA — I. BARBA auctore Eustathiô in. 2. Odyss. portus Troezenis est, urbis Argivorum. II. BARBA ut olim Philosophorum, Cynicorum inprimis, vide ibi: sic hodieque Sacerdotum Graecorum, praecipuum gestamen, et ipsâ nonnullis fide charius; quippe cum non… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”